라틴어 문장 검색

At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum uices possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 2:2)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:6)
quaeve sic continuent, ut per accessiones increscant, per decessiones tantum molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 5:5)
aliae diem accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 4:5)
Quum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat, aut finiatur, scire licet, optimum cibo tempus esse febre finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 10:2)
deinde quum decessio ejus consistit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 10:3)
Habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, porrigiturque febris inter horas viginti quatuor, et triginta sex;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VIII Curatio semitertianae febris. 1:2)
quia magis proponere nobis et accessionum et decessionum vices possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 2:4)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an quum febris non levetur, aut levata quoque ea somnus urgeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:5)
Levatio igitur vitiorum magna fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 90:4)
vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 91:1)
cuius si maiorem aliquam levationem reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:2)
sed cum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione peiorem, non videtur debuisse eius modi deliberationem introducere, in qua, quod utile videretur, cum eo, quod honestum est, compararetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 15:2)
Haec decessio capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta ad immolatoris fortunam accommodent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 51:5)
haec decessio capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se ad immolatoris fortunam accommodent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 51:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION